Encontrados 17 resultados para: voces

  • Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul (Liber Exodus 20, 18)

  • levaverunt David et populus, qui erat cum eo, voces suas et planxerunt, donec deficerent in eis lacrimae. (Liber I Samuelis 30, 4)

  • (1a) Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin, (1b) vir magnus, qui ministrabat in aula regia. (1c) Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio magna super terram. (1d) Et ecce duo dracones magni parati prodierunt uterque luctari; (1e) et facta est illorum magna pugna, et dominabantur, et congregatae sunt nationes (1f) in die tenebroso et malo, et fuit perturbatio magna in habitantibus super terram. (1g) Et timuerunt perditionem (1h) clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit. (1i) Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos. (1k) Quod cum vidisset somnium Mardochaeus et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet; et fixum habebat in animo, quousque revelaretur. (Liber Esther 1, 0)

  • Non sunt loquelae neque sermones, quorum non intellegantur voces: (Liber Psalmorum 19, 4)

  • ut auditas faciam voces laudis et enarrem universa mirabilia tua. (Liber Psalmorum 26, 7)

  • Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum; tumultus adversariorum tuorum ascendit semper. (Liber Psalmorum 74, 23)

  • Super voces aquarum multarum, super potentes elationes maris, potens in altis Dominus. (Liber Psalmorum 93, 4)

  • Super ea volucres caeli habitabunt, de medio ramorum dabunt voces. (Liber Psalmorum 104, 12)

  • Inter se enim elementa convertuntur, sicut in psalterio voces numeri nomen immutant, semper tamen suum sonum custodiunt; quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt, certo aestimari potest. (Liber Sapientiae 19, 18)

  • At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. (Evangelium secundum Lucam 23, 23)

  • Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt; (Actus Apostolorum 13, 27)

  • Et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua; et septem lampades ignis ardentes ante thronum, quae sunt septem spiritus Dei; (Apocalypsis Ioannis 4, 5)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina