Encontrados 13 resultados para: umbram

  • Et ait Ezechias: “Facile est umbram descendere decem gradibus, nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus”. (Liber II Regum 20, 10)

  • Invocavit itaque Isaias propheta Dominum; et reduxit umbram per gradus, quibus iam descenderat in gradibus Achaz, retrorsum decem gradibus. (Liber II Regum 20, 11)

  • Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercennarius praestolatur mercedem suam, (Liber Iob 7, 2)

  • Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis. (Liber Iob 12, 22)

  • Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in umbram redacta sunt. (Liber Iob 17, 7)

  • Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis, nam sunt assueti terroribus umbrae mortis. (Liber Iob 24, 17)

  • Non sit bonum impio, nec prolongabit dies suos quasi umbram, qui non timet faciem Domini. (Liber Ecclesiastes 8, 13)

  • Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa noctis. (Liber Ecclesiasticus 34, 2)

  • Affer consilium, fac iudicium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie, absconde fugientes et vagos ne prodas. (Liber Isaiae 16, 3)

  • Ecce ego reverti faciam umbram graduum, per quos descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem gradibus”. Et reversus est sol decem gradibus per gradus, quos descenderat. (Liber Isaiae 38, 8)

  • Date Domino Deo vestro gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos; exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis et in caliginem. (Liber Ieremiae 13, 16)

  • Cumque extendisset umbram suam, in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli, et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae campi, et sub umbra illius habitabat universa multitudo gentium; (Prophetia Ezechielis 31, 6)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina