Encontrados 10 resultados para: turribus

  • Super thesauros autem regis fuit Azmaveth filius Adiel; his autem thesauris, qui erant in regione, in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae. (Liber I Paralipomenon 27, 25)

  • Dixit autem Iudae: “Aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris, donec a bellis quieta sunt omnia; quia quaesivimus Dominum Deum nostrum, quaesivit nos et dedit nobis pacem per gyrum”. Aedificaverunt igitur et prosperati sunt. (Liber II Paralipomenon 14, 6)

  • Et fecit in Ierusalem machinas excogitatas arte, quas in turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas et saxa grandia; egressumque est nomen eius procul, eo quod mirabiliter auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum. (Liber II Paralipomenon 26, 15)

  • Et accipientes unusquisque vasa sua bellica et accendentes ignem in turribus murorum suorum manebant custodientes per totam noctem illam. (Liber Iudith 7, 5)

  • Fiat pax in muris tuis, et securitas in turribus tuis!”. (Liber Psalmorum 122, 7)

  • Et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis; et facta est illis in arcem. (Liber I Maccabaeorum 1, 33)

  • Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eius igne cum omnibus, qui intus erant. (Liber I Maccabaeorum 5, 5)

  • Et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris; et posuit alimenta in munitionibus. (Liber I Maccabaeorum 13, 33)

  • Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia et, septuaginta milibus drachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere. (Liber II Maccabaeorum 10, 20)

  • Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu, et Gammadii erant in turribus tuis. Clipeos suos suspenderunt in muris tuis per gyrum; ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. (Prophetia Ezechielis 27, 11)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina