Encontrados 28 resultados para: testimonii

  • Quem vocavit Laban Iegarsahadutha (id est Tumulus testimonii), et Iacob Galed (uterque iuxta proprietatem linguae suae). (Liber Genesis 31, 47)

  • Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel. (Liber Exodus 25, 22)

  • Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur. (Liber Exodus 26, 33)

  • Pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum (Liber Exodus 26, 34)

  • Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te. (Liber Exodus 30, 6)

  • tabernaculum conventus et arcam testimonii et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi (Liber Exodus 31, 7)

  • Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei. (Liber Exodus 31, 18)

  • Et reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte (Liber Exodus 32, 15)

  • Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod resplenderet cutis faciei suae ex consortio sermonis Domini. (Liber Exodus 34, 29)

  • Hic est census habitaculi, habitaculi testimonii, qui recensitus est iuxta praeceptum Moysi ministerio Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis. (Liber Exodus 38, 21)

  • arcam testimonii, vectes, propitiatorium, (Liber Exodus 39, 35)

  • et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo; (Liber Exodus 40, 3)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina