Encontrados 19 resultados para: subtus

  • Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmati tali mei. (Liber II Samuelis 22, 37)

  • Accinxisti me fortitudine ad proelium, incurvasti insurgentes in me subtus me. (Liber II Samuelis 22, 40)

  • et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi: “Tune es vir Dei, qui venisti de Iuda?”. Respondit ille: “Ego sum”. (Liber I Regum 13, 14)

  • Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. (Liber Psalmorum 18, 37)

  • Confringebam illos, nec poterant stare, cadebant subtus pedes meos. (Liber Psalmorum 18, 39)

  • Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me. (Liber Psalmorum 18, 40)

  • Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pingues eius tenuitatem; et subtus gloriam eius ardor ardebit quasi combustio ignis. (Liber Isaiae 10, 16)

  • columnas duas et mare unum et vitulos duodecim aereos, qui erant subtus basi, quam fecerat rex Salomon domui Domini. Non erat pondus aeris omnium horum vasorum. (Liber Ieremiae 52, 20)

  • et facti sunt subtus et non supra, quia peccavimus Deo nostro non oboediendo voci eius. (Liber Baruch 2, 5)

  • Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti eorum in medio idolorum suorum, in circuitu ararum suarum, in omni colle excelso, in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam, locum ubi obtulerunt tura redolentia universis idolis suis. (Prophetia Ezechielis 6, 13)

  • Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: “Ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus cherub, et imple manus tuas prunis ignis, quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem”. Ingressusque est in conspectu meo. (Prophetia Ezechielis 10, 2)

  • Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum, (Prophetia Ezechielis 10, 8)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina