Encontrados 8 resultados para: similitudines

  • “Iuxta numerum principum Philisthinorum quinque tumores aureos facietis et quinque mures aureos, quia plaga una fuit omnibus vobis et principibus vestris. Facietisque similitudines tumorum vestrorum et similitudines murium, qui demoliti sunt terram, et dabitis Deo Israel gloriam, si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra. (Liber I Samuelis 6, 5)

  • Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro; et similitudines aureas, quas exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam, ut vadat, (Liber I Samuelis 6, 8)

  • et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam, quae habebat mures aureos et similitudines tumorum. (Liber I Samuelis 6, 11)

  • Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam, quae erat iuxta eam, in qua erant similitudines aureae; et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino. (Liber I Samuelis 6, 15)

  • et expanderunt librum Legis, de quibus scrutabantur gentes similitudines simulacrorum suorum; (Liber I Maccabaeorum 3, 48)

  • Infelices autem, et in rebus mortuis sunt spes illorum, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium aut lapidem inutilem, opus manus antiquae. (Liber Sapientiae 13, 10)

  • Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines”. (Prophetia Osee 12, 11)

  • Et similitudines locustarum similes equis paratis in proelium, et super capita earum tamquam coronae similes auro, et facies earum sicut facies hominum; (Apocalypsis Ioannis 9, 7)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina