Encontrados 31 resultados para: sedens

  • et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra levavit vocem suam et flevit. (Liber Genesis 21, 16)

  • Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: “Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me. (Liber Numeri 22, 5)

  • et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens; (Liber Deuteronomii 6, 7)

  • Accidit autem, ut occurreret Absalom servis David sedens mulo; cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput eius quercui, et mansit suspensus inter caelum et terram; mulus, cui insederat, pertransivit. (Liber II Samuelis 18, 9)

  • Qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. (Liber Iob 2, 8)

  • Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae proferebas opprobrium. (Liber Psalmorum 50, 20)

  • Unus est Altissimus, creator omnipotens et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum suum et dominans, Deus. (Liber Ecclesiasticus 1, 8)

  • Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri; vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur. (Liber Ecclesiasticus 38, 29)

  • Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius; (Liber Ecclesiasticus 38, 32)

  • idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten et super semen eius; non erit ei vir sedens in medio populi huius, et non videbit bonum, quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia praevaricationem locutus est adversus Dominum”. (Liber Ieremiae 29, 32)

  • quia tu sedens es in aeternum, et nos pereuntes in aeternum. (Liber Baruch 3, 3)

  • Benedictus es, qui intueris abyssos sedens super cherubim, et laudabilis et superexaltatus in saecula. (Prophetia Danielis 3, 55)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina