Encontrados 14 resultados para: sapientis
In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso eius, qui indiget corde. (Liber Proverbiorum 10, 13)
Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis. (Liber Proverbiorum 13, 14)
Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascitur stultitia. (Liber Proverbiorum 15, 14)
Cor sapientis erudiet os eius et labiis eius addet doctrinam. (Liber Proverbiorum 16, 23)
Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo sapientis, et imprudens homo dissipabit illum. (Liber Proverbiorum 21, 20)
“Sapientis oculi in capite eius, stultus in tenebris ambulat”; et didici quod unus utriusque esset interitus. (Liber Ecclesiastes 2, 14)
Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum; siquidem futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus. (Liber Ecclesiastes 2, 16)
Qui custodit praeceptum, non experietur quidquam mali; tempus et iudicium cor sapientis intellegit. (Liber Ecclesiastes 8, 5)
Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius. (Liber Ecclesiastes 10, 2)
Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum. (Liber Ecclesiastes 10, 12)
Videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. (Liber Sapientiae 4, 17)
Cor sapientis intelleget verba sapientium, et auris audiens concupiscet sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 3, 31)