Encontrados 19 resultados para: sanctam

  • Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et impleantur in ea manus eorum. (Liber Exodus 29, 29)

  • assumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento habitaculi mittet in eam. (Liber Numeri 5, 17)

  • Et super haec, cum delectarer super domo Dei mei, de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei, exceptis his, quae paravi in aedem sanctam: (Liber I Paralipomenon 29, 3)

  • Levitis quoque, qui erudiebant omnem Israel et consecrati erant Domino, locutus est: “Ponite arcam sanctam in templum, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel; nequaquam eam ultra umeris portabitis. Nunc ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israel. (Liber II Paralipomenon 35, 3)

  • et da verbum meum et suasionem in vulnus et livorem eorum, qui adversum testamentum tuum et domum tuam sanctam et verticem Sion et domum retentionis filiorum tuorum cogitaverunt dura. (Liber Iudith 9, 13)

  • Regnavit Deus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam. (Liber Psalmorum 47, 9)

  • ipse enim effervere fecit eos, qui pugnaverunt contra sanctam civitatem. (Liber II Maccabaeorum 1, 12)

  • Cumque coepisset plagis mori, ingemiscens dixit: “Domino, qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum animam vero propter ipsius timorem libenter haec patior”. (Liber II Maccabaeorum 6, 30)

  • sanctam quidem civitatem, ad quam festinans veniebat, ut eam solo aequalem faceret ac sepulcrum congestorum strueret, liberam ostendere; (Liber II Maccabaeorum 9, 14)

  • et, ostenso capite iniqui Nicanoris et manu nefarii, quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est, (Liber II Maccabaeorum 15, 32)

  • Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem, quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra. (Prophetia Danielis 3, 28)

  • Septuaginta hebdomades decretae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetes, et ungatur Sanctus sanctorum. (Prophetia Danielis 9, 24)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina