Encontrados 20 resultados para: requies

  • Videns autem pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum et non audivit eos, sicut dixerat Dominus. (Liber Exodus 8, 11)

  • Qui ait eis: “Hoc est quod locutus est Dominus: Requies, sabbatum sanctum Domino cras; quodcumque torrendum est, torrete et, quae coquenda sunt, coquite; quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane”. (Liber Exodus 16, 23)

  • Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit opus in hac die, morietur. (Liber Exodus 31, 15)

  • sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur. (Liber Exodus 35, 2)

  • “Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis requies, memoriale, clangentibus tubis, conventus sanctus. (Liber Leviticus 23, 24)

  • Sed quinto decimo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae, celebrabitis festum Domini septem diebus; die primo et die octavo erit requies. (Liber Leviticus 23, 39)

  • In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui; dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam consumptam maerore. (Liber Deuteronomii 28, 65)

  • atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nec erat eis ulla requies. Prostrati sunt usque ad orientalem plagam urbis Gabaa. (Liber Iudicum 20, 43)

  • In profundissimum infernum descendent omnia mea; simul in pulvere erit requies mihi?”. (Liber Iob 17, 16)

  • Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. (Liber Iob 36, 16)

  • Deus meus, clamo per diem, et non exaudis, et nocte, et non est requies mihi. (Liber Psalmorum 22, 3)

  • “Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam. (Liber Psalmorum 132, 14)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina