Encontrados 12 resultados para: rebelles

  • Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere”. (Liber Numeri 14, 9)

  • Et congregaverunt Moyses et Aaron populum ante petram, dixitque eis: “Audite, rebelles; num de petra hac vobis aquam poterimus eicere?”. (Liber Numeri 20, 10)

  • “Congregabitur, inquit, Aaron ad populum suum. Non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod rebelles fuistis ori meo ad aquas Meriba. (Liber Numeri 20, 24)

  • semper fuistis rebelles contra Dominum a die, qua nosse vos coepi. (Liber Deuteronomii 9, 24)

  • Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius nec morati sunt in semitis eius. (Liber Iob 24, 13)

  • Qui dominatur in virtute sua in aeternum, oculi eius super gentes respiciunt; rebelles non exaltentur in semetipsis. (Liber Psalmorum 66, 7)

  • Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo, qui educit vinctos in prosperitatem; verumtamen rebelles habitabunt in arida terra. - (Liber Psalmorum 68, 7)

  • Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem; accepisti in donum homines, ut etiam rebelles habitent apud Dominum Deum. (Liber Psalmorum 68, 19)

  • Non exoraverunt eum antiqui gigantes, qui rebelles fuerunt confidentes suae virtuti. (Liber Ecclesiasticus 16, 8)

  • Omnes isti principes rebelles, ambulantes fraudulenter. Aes et ferrum, omnia isti corrumpunt. (Liber Ieremiae 6, 28)

  • NUN. Nos inique egimus et rebelles fuimus; idcirco tu inexorabilis fuisti. (Lamentationes 3, 42)

  • Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles. (Prophetia Osee 9, 15)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina