Encontrados 12 resultados para: quadragesimo

  • Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor, iubente Domino, et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis, (Liber Numeri 33, 38)

  • Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis locutus est Moyses ad filios Israel omnia, quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis. (Liber Deuteronomii 1, 3)

  • Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad (Liber I Paralipomenon 26, 31)

  • Dormivitque Asa cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui. (Liber II Paralipomenon 16, 13)

  • Et reversus est Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno, et ascendit ad Israel et ad Hierosolyma in multitudine gravi (Liber I Maccabaeorum 1, 20)

  • Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras (Liber I Maccabaeorum 1, 54)

  • Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto; et sepultus est in sepulcris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno. (Liber I Maccabaeorum 2, 70)

  • Et rex assumpsit dimidium exercitum residuum et exivit ab Antiochia de civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo et transfretavit Euphratem flumen et perambulabat superiores regiones. (Liber I Maccabaeorum 3, 37)

  • Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono. (Liber I Maccabaeorum 6, 16)

  • Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, mensis Iovis Corinthii die vicesima et quarta”. (Liber II Maccabaeorum 11, 21)

  • Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quinta decima die”. (Liber II Maccabaeorum 11, 33)

  • Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis Xanthici”. (Liber II Maccabaeorum 11, 38)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina