Encontrados 18 resultados para: pretiosa

  • Et ait Saul: “Peccavi. Revertere, fili mi David; nequaquam enim ultra malefaciam tibi, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie; apparet quod stulte egerim et erraverim multum nimis”. (Liber I Samuelis 26, 21)

  • et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa aeris fulgentis optimi duo pretiosa ut aurum. (Liber Esdrae 8, 27)

  • Quam pretiosa misericordia tua, Deus! Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt; (Liber Psalmorum 36, 8)

  • Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. (Liber Psalmorum 116, 15)

  • et statuit ei principatum sacerdotii et, quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem primorum amicorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 27)

  • Pretiosior est cunctis gemmis, et omnia pretiosa tua huic non valent comparari; (Liber Proverbiorum 3, 15)

  • Non assabit ignavia praedam suam, sed substantia pretiosa erit viro industrio. (Liber Proverbiorum 12, 27)

  • In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. (Liber Proverbiorum 24, 4)

  • Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. (Liber Ecclesiastes 7, 1)

  • Plastae idoli omnes nihil sunt, et pretiosa eorum non proderunt eis; testes eorum non vident neque intellegunt, ut confundantur. (Liber Isaiae 44, 9)

  • Ululate, pastores, et clamate; et volutamini vos in pulvere, optimates gregis, quia completi sunt dies vestri ad occisionem et ad dispersionem vestram, et cadetis quasi vasa pretiosa. (Liber Ieremiae 25, 34)

  • CAPH. Omnis populus eius gemens et quaerens panem; dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam. “Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis! (Lamentationes 1, 11)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina