Encontrados 9 resultados para: posside

  • Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere nec quidquam paveas. (Liber Deuteronomii 1, 21)

  • Quod audire te volui et tibi dicere: Coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo, si vis possidere iure propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum”. At ille respondit: “Ego agrum emam”. (Liber Ruth 4, 4)

  • Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: “Surge, posside vineam Naboth Iezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia; non enim vivit Naboth, sed mortuus est”. (Liber I Regum 21, 15)

  • Posside sapientiam, posside prudentiam, ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei. (Liber Proverbiorum 4, 5)

  • Principium sapientiae: posside sapientiam et in omni possessione tua acquire prudentiam. (Liber Proverbiorum 4, 7)

  • Si possides amicum, in tentatione posside eum et ne facile credas ei. (Liber Ecclesiasticus 6, 7)

  • Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius communices; (Liber Ecclesiasticus 22, 28)

  • Haec dixit Dominus ad me: “Vade et posside tibi lumba re lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud”. (Liber Ieremiae 13, 1)

  • Et venit ad me Hanameel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum custodiae et ait ad me: “Posside agrum meum, qui est in Anathoth in terra Beniamin, quia tibi competit hereditas, et tu propinquus es, ut possideas”. Intellexi autem quod verbum Domini esset (Liber Ieremiae 32, 8)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina