Encontrados 18 resultados para: pavor

  • Irruit super eos formido et pavor; in magnitudine brachii tui fiunt immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti. (Liber Exodus 15, 16)

  • Foris vastabit eos gladius, et intus pavor: iuvenem simul ac virginem, lactantem cum homine sene. (Liber Deuteronomii 32, 25)

  • Postquam autem circumduxerunt eam, facta est manus Domini super civitatem, pavor magnus nimis; et percussit viros urbis a parvo usque ad maiorem, et eruperunt eis tumores. (Liber I Samuelis 5, 9)

  • Fiebat enim pavor mortis in tota civitate, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur tumoribus, et ascendebat ululatus civitatis in caelum. (Liber I Samuelis 5, 12)

  • Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Iudae, nec audebant bellare contra Iosaphat. (Liber II Paralipomenon 17, 10)

  • Irruit autem pavor Dei super universa regna terrarum, cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israel. (Liber II Paralipomenon 20, 29)

  • pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. (Liber Iob 4, 14)

  • Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat. (Liber Iob 9, 34)

  • Timor et tremor venerunt super me, et contexit me pavor. - (Liber Psalmorum 55, 6)

  • Cumque cohors Iudae prima apparuisset, et pavor factus esset super hostes, ac timor ex praesentia illius, qui universa conspicit, super eos esset, in fugam exsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut saepe a suis laederentur et gladiorum acuminibus configerentur. (Liber II Maccabaeorum 12, 22)

  • Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester; (Liber Isaiae 8, 13)

  • Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit mihi in terrorem. (Liber Isaiae 21, 4)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina