Encontrados 21 resultados para: oratione
quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti aurem servi tui dicens: “Domum aedificabo tibi”. Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac. (Liber II Samuelis 7, 27)
Et exiit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione. (Liber I Maccabaeorum 5, 33)
Digressi autem ab oratione, sumptis armis, longius de civitate processerunt et, proximi hostibus effecti, separatim steterunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 27)
Qui honorat patrem, exorabit pro peccatis et continebit se ab illis et in oratione dierum exaudietur. (Liber Ecclesiasticus 3, 4)
Noli esse pusillanimis in oratione tua; (Liber Ecclesiasticus 7, 9)
Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in oratione tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 15)
Quam bonum est arguere quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere! (Liber Ecclesiasticus 20, 1)
Aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur. (Liber Ecclesiasticus 39, 7)
Ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino. (Liber Ecclesiasticus 39, 9)
Cum adhuc iunior essem, priusquam oberrarem, quaesivi sapientiam palam in oratione mea; (Liber Ecclesiasticus 51, 18)
adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini; (Prophetia Danielis 9, 21)
Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 22)