Encontrados 35 resultados para: montium

  • At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium. (Liber Genesis 8, 5)

  • Ait: “Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi”. (Liber Genesis 22, 2)

  • Benedictiones patris tui confortatae sunt super benedictiones montium aeternorum, desiderium collium antiquorum; fiant in capite Ioseph et in vertice nazaraei inter fratres suos. (Liber Genesis 49, 26)

  • Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni profundissima; devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta comburet. (Liber Deuteronomii 32, 22)

  • primitiis antiquorum montium et donis collium aeternorum, (Liber Deuteronomii 33, 15)

  • Posueruntque insidias adversus eum in montium summitate et exercebant latrocinia agentes praedas de omnibus praetereuntibus. Nuntiatumque est Abimelech. (Liber Iudicum 9, 25)

  • Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: “Ecce de montibus multitudo descendit”. Cui ille respondit: “Umbras montium vides quasi homines”. (Liber Iudicum 9, 36)

  • Servi vero regis Syriae dixerunt ei: “Deus montium est Deus eorum, ideo superaverunt nos; sed pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos. (Liber I Regum 20, 23)

  • Et accedens vir Dei dixit ad regem Israel: “Haec dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: “Deus montium est Dominus et non est Deus vallium”, dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego Dominus”. (Liber I Regum 20, 28)

  • dixeruntque illi: “Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium”. Qui ait: “Nolite mittere!”. (Liber II Regum 2, 16)

  • Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: “In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi sublimes cedros eius, electas abietes eius, et ingressus sum usque ad terminos eius, silvam condensam. (Liber II Regum 19, 23)

  • Et praeoccupaverunt omnes vertices montium excelsorum et muris circumdederunt vicos, qui in eis sunt, et reposuerunt epimenia in praeparationem pugnae, quoniam nuper erant campi eorum demessi. (Liber Iudith 4, 5)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina