Encontrados 7 resultados para: iniquitati

  • Ipse autem est misericors et propitiatur iniquitati et non disperdit. Saepe avertit iram suam et non accendit omnem furorem suum. (Liber Psalmorum 78, 38)

  • Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem; ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo; in tempore furoris tui abutere eis. (Liber Ieremiae 18, 23)

  • Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus, quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non memorabor amplius”. (Liber Ieremiae 31, 34)

  • si forte, audiente domo Iudae universa mala, quae ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum”. (Liber Ieremiae 36, 3)

  • his autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio. (Epistula ad Romanos 2, 8)

  • Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem. (Epistula ad Romanos 6, 19)

  • ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 12)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina