Encontrados 32 resultados para: immundum

  • vel si anima tetigerit aliquid immundum, sive cadaver bestiae sit aut iumenti vel reptilis, et absconditum fuerit ab eo, ipse immundus et reus erit; (Liber Leviticus 5, 2)

  • Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni; ceterum carne, qui fuerit mundus, vescetur. (Liber Leviticus 7, 19)

  • Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur. (Liber Leviticus 11, 26)

  • Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 27)

  • Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne liquens, quod bibitur de tali vase, immundum erit. (Liber Leviticus 11, 34)

  • Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis. (Liber Leviticus 11, 35)

  • Qui cum viderit plagam in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem plagae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est; quod cum viderit sacerdos, eum immundum esse decernet. (Liber Leviticus 13, 3)

  • Vir maculatus est lepra, et sacerdos omnino decernet eum esse immundum; plaga est in capite eius. (Liber Leviticus 13, 44)

  • domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in locum immundum (Liber Leviticus 14, 41)

  • ut possit sciri quo tempore immundum quid vel mundum sit”. (Liber Leviticus 14, 57)

  • Omne stratum, in quo iacuerit, immundum erit, et ubicumque sederit. (Liber Leviticus 15, 4)

  • Sagma, super quo sederit, immundum erit; (Liber Leviticus 15, 9)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina