Encontrados 11 resultados para: honoris

  • dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: “Tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit, qui consolentur te; nec animadvertis quod, ut explorent et investigent et evertant terram tuam, venerint ad te servi eius”. (Liber I Paralipomenon 19, 3)

  • Quod cum audisset rex, ait: “Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est?”. Dixeruntque ei servi illius ac ministri: “Nihil omnino mercedis accepit”. (Liber Esther 6, 3)

  • ego vero in infirmitate constitutus eram, vestri autem honoris et benevolentiae memineram cum affectione. Reversus de Persidis locis et in infirmitatem incidens molestiam habentem, necessarium duxi pro communi omnium securitate curam habere. (Liber II Maccabaeorum 9, 21)

  • Noli quaerere a Domino ducatum neque a rege cathedram honoris. (Liber Ecclesiasticus 7, 4)

  • In vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris, quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et absconsa et invisa hominibus opera illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 4)

  • Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis eius audierunt aures illorum, et dixit illis: “Attendite ab omni iniquo”. (Liber Ecclesiasticus 17, 11)

  • Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei rami honoris et gratiae. (Liber Ecclesiasticus 24, 22)

  • Ego quasi vitis germinavi gratiam, et flores mei fructus honoris et honestatis. (Liber Ecclesiasticus 24, 23)

  • Posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum. (Liber Ecclesiasticus 24, 34)

  • Si sequaris iustitiam, apprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum. (Liber Ecclesiasticus 27, 9)

  • Corona aurea super mitram eius, lamina cum signo sanctitatis, gloria honoris, opus virtutis et desideria oculorum, perfecta pulchritudo. (Liber Ecclesiasticus 45, 14)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina