Encontrados 15 resultados para: habitatis

  • Dedique vobis terram, de qua non laborastis, et urbes, quas non aedificastis, et habitatis in eis, vineas et oliveta, quae non plantastis, et manducatis ex eis. (Liber Iosue 24, 13)

  • Sin autem malum vobis videtur, ut Domino serviatis, eligite vobis hodie, cui servire vultis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino”. (Liber Iosue 24, 15)

  • Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam”. (Liber Iudicum 6, 10)

  • et ait: “Attendite, omnis Iuda et qui habitatis Ierusalem et tu rex Iosaphat: Haec dicit Dominus vobis: Nolite timere nec paveatis hanc multitudinem magnam; non est enim vestra pugna sed Dei. (Liber II Paralipomenon 20, 15)

  • Audite haec, omnes gentes; auribus percipite, omnes, qui habitatis orbem: (Liber Psalmorum 49, 2)

  • Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Thema; cum panibus occurrite fugienti: (Liber Isaiae 21, 14)

  • Obstupescite, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis transfretantes mare repleverunt te. (Liber Isaiae 23, 2)

  • Transite ad Tharsis, ululate, qui habitatis in insula. (Liber Isaiae 23, 6)

  • Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defunctos suos edet in lucem. (Liber Isaiae 26, 19)

  • Ideo audite verbum Domini, omnis Iuda, qui habitatis in terra Aegypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iudae dicentis: “Vivit Dominus Deus”, in omni terra Aegypti. (Liber Ieremiae 44, 26)

  • Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus; iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes. (Liber Ieremiae 49, 30)

  • Vae, qui habitatis funiculum maris, gens Cretensium! Verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum: “Disperdam te, ita ut non sit inhabitator”. (Prophetia Sophoniae 2, 5)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina