Encontrados 26 resultados para: futurum

  • Dictumque est ad eum: “Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis. (Liber Genesis 15, 13)

  • Futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua, veniat, ut procidat ante illum pro nummo argenteo et torta panis dicatque: “Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis””. (Liber I Samuelis 2, 36)

  • Sed hoc parum visum est in conspectu tuo, Deus; ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et aspexisti me excelsum super ordinem hominum, Domine Deus. (Liber I Paralipomenon 17, 17)

  • et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis, (Liber II Maccabaeorum 2, 22)

  • tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris”. (Liber II Maccabaeorum 7, 19)

  • super haec autem et Iudaeum se futurum et omnem locum habitabilem perambulaturum praedicantem Dei potestatem. (Liber II Maccabaeorum 9, 17)

  • Et, cum iam omnes exspectarent iudicium futurum, hostesque iam committerent, atque exercitus esset ordinatus, et bestiae opportuno in loco constitutae, et equitatus dispositus, (Liber II Maccabaeorum 15, 20)

  • Quod fuit, ipsum est, quod futurum est. Quod factum est, ipsum est, quod faciendum est: (Liber Ecclesiastes 1, 9)

  • Quod iam fuit, ipsum est; et, quod futurum est, iam fuit; et Deus requirit, quod abiit. (Liber Ecclesiastes 3, 15)

  • Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis diebus vanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit? (Liber Ecclesiastes 6, 12)

  • ignorat enim quid futurum sit, nam quomodo sit futurum, quis nuntiabit ei? (Liber Ecclesiastes 8, 7)

  • Stultus verba multiplicat: “Ignorat homo quid futurum sit; et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?”. (Liber Ecclesiastes 10, 14)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina