Encontrados 11 resultados para: ficum

  • Quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit nec vineas nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum?”. (Liber Numeri 20, 5)

  • Dixeruntque ligna ad arborem ficum: “Veni et super nos regnum accipe”. (Liber Iudicum 9, 10)

  • Qui servat ficum, comedet fructus eius; et, qui custos est domini sui, glorificabitur. (Liber Proverbiorum 27, 18)

  • Nolite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem et egredimini ad me; et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam de cisterna sua, (Liber Isaiae 36, 16)

  • Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam; et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. (Liber Ieremiae 5, 17)

  • et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei”. Et ponam eas in saltum, et comedet illas bestia agri. (Prophetia Osee 2, 14)

  • Posuit vineam meam in desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius. (Prophetia Ioel 1, 7)

  • Et sedebit unusquisque subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat; quia os Domini exercituum locutum est. (Prophetia Michaeae 4, 4)

  • In die illa, oraculum Domini exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum”. (Prophetia Zachariae 3, 10)

  • Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. (Evangelium secundum Marcum 11, 13)

  • Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. (Evangelium secundum Marcum 11, 20)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina