Encontrados 33 resultados para: equos

  • ecce manus Domini erit super possessionem tuam in agris, super equos et asinos et camelos et boves et oves, pestis valde gravis; (Liber Exodus 9, 3)

  • Tantummodo non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum, ut equitatus numerum augeat, praesertim cum Dominus praeceperit vobis, ut nequaquam amplius per hanc viam revertamini. (Liber Deuteronomii 17, 16)

  • Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! Cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos occisos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis et currus igne combures”. (Liber Iosue 11, 6)

  • fecit sicut praeceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit currusque combussit. (Liber Iosue 11, 9)

  • Post haec fecit sibi Absalom currus et equos et quinqua ginta viros, qui praecederent eum. (Liber II Samuelis 15, 1)

  • Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque et equos et mulos per annos singulos. (Liber I Regum 10, 25)

  • Dixit ergo Achab ad Abdiam: “Vade in terra ad universos fontes aquarum et in cunctas valles, si forte invenire possimus herbam, ut salvemus equos et mulos et nullum de iumentis interficere debeamus”. (Liber I Regum 18, 5)

  • Porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exerci tum suum et triginta duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam. (Liber I Regum 20, 1)

  • Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna. (Liber I Regum 20, 21)

  • et instaura numerum militum, qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus, quos ante habuisti, et pugnabimus contra eos in campestribus: et videbis quod obtinebimus eos”. Credidit consilio eorum et fecit ita. (Liber I Regum 20, 25)

  • Misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus; qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. (Liber II Regum 6, 14)

  • Consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens: “Heu, domine mi, quid faciemus?”. (Liber II Regum 6, 15)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina