Encontrados 37 resultados para: doctrina

  • Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina. (Liber Deuteronomii 32, 2)

  • Vere diligit populos; omnes sancti eius in manu illius sunt; et, qui appropinquant pedibus tuis, accipient de doctrina tua. (Liber Deuteronomii 33, 3)

  • filium mulieris viduae de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere. Qui, cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus eius. (Liber I Regum 7, 14)

  • Quaerit derisor sapientiam et non invenit; doctrina prudentibus facilis. (Liber Proverbiorum 14, 6)

  • Doctrina viri mitigat iram eius, et gloria eius est iniqua praetergredi. (Liber Proverbiorum 19, 11)

  • In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. (Liber Proverbiorum 24, 4)

  • Nam est qui laborat in sapientia et doctrina et sollicitudine, et homini, qui non laboraverit, dabit portionem suam; et hoc ergo vanitas et magnum malum. (Liber Ecclesiastes 2, 21)

  • Doctrina est enim secundum nomen eius et non est multis manifesta; quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)

  • Compedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum super manum dexteram. (Liber Ecclesiasticus 21, 22)

  • Tamquam ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro. (Liber Ecclesiasticus 21, 24)

  • Musica in luctu importuna narratio; disciplina et doctrina in omni tempore sapientia. (Liber Ecclesiasticus 22, 6)

  • De doctrina oris. Doctrinam oris audite, filii; et, qui custodierit illam, non capietur labiis nec scandalizabitur in operibus nequissimis. (Liber Ecclesiasticus 23, 7)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina