Encontrados 14 resultados para: convertetur

  • si ascenderit populus iste, ut faciat sacrificia in domo Domini in Ierusalem, et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iudae, interficientque me et revertentur ad Roboam regem Iudae”. (Liber I Regum 12, 27)

  • Et iterum misericordiam faciet illorum Deus et convertetur ad illos Deus in terram Israel, et iterum aedificabunt domum, sed non sicut prius, quoadusque repleatur tempus maledictionum. Et postea revertentur a captivitate sua omnes et aedificabunt Ierusalem honorifice, et domus Dei aedificabitur in ea, sicut locuti sunt de illa omnes prophetae Israel. (Liber Thobis 14, 5)

  • Convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendet. (Liber Psalmorum 7, 17)

  • Si humiliatus fueris, convertetur contra te et a facie tua abscondet se. (Liber Ecclesiasticus 6, 12)

  • In novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem. (Liber Ecclesiasticus 6, 29)

  • Si laeseris eum iniuste, in fugam convertetur; (Liber Ecclesiasticus 33, 32)

  • Et erit quasi damula fugiens et quasi ovis, et non erit qui congreget; unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. (Liber Isaiae 13, 14)

  • Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in hortum, et hortus in saltum reputabitur? (Liber Isaiae 29, 17)

  • Disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis; a facie gladii saevientis unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. (Liber Ieremiae 50, 16)

  • dicens: “Si non audieritis vocem meam, profecto turba haec magna et multa convertetur in parvam inter gentes, quo eos dispergam; (Liber Baruch 2, 29)

  • Et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas, et cessare faciet princeps opprobrium eius, et opprobrium eius convertetur in eum. (Prophetia Danielis 11, 18)

  • sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. (Prophetia Ioel 3, 4)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina