Encontrados 34 resultados para: continuo

  • Et odor piscis prohibuit et refugit daemonium in superiores partes Aegypti. Et abiens Raphael colligavit eum ibi et reversus est continuo. (Liber Thobis 8, 3)

  • et iuravit cum ira dicens: “Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)

  • Sed qui universa conspicit, Dominus, Deus Israel, percussit eum insanabili et invisibili plaga; et continuo ut is finivit sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta, (Liber II Maccabaeorum 9, 5)

  • aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum: divisus aer continuo in se resolvitur, ut ignoretur transitus illius. (Liber Sapientiae 5, 12)

  • Sic et nos, nati, continuo desivimus esse et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere; in malignitate autem nostra consumpti sumus”. (Liber Sapientiae 5, 13)

  • Tunc continuo visus somniorum terribilium turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati, (Liber Sapientiae 18, 17)

  • Benedictio Dei in mercede iusti continuo, et in hora veloci successus illius fructificat. (Liber Ecclesiasticus 11, 24)

  • At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 20)

  • Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 5)

  • Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud, (Evangelium secundum Matthaeum 13, 20)

  • non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 21)

  • Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “Modicae fidei, quare dubitasti?”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 31)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina