Encontrados 17 resultados para: cogitatio

  • Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore, (Liber Genesis 6, 5)

  • Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci. (Liber Genesis 8, 21)

  • Cave, ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: “Appropinquat septimus annus remissionis”, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo nolens ei, quod postulat, mutuum commodare, ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 15, 9)

  • “Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: “Iustificatio mea coram Deo”? (Liber Iob 35, 2)

  • “Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. (Liber Iob 42, 2)

  • Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum. (Liber Psalmorum 119, 118)

  • hodie extolletur et cras non invenietur, quia conversus est in pulverem suam, et cogitatio eius peribit. (Liber I Maccabaeorum 2, 63)

  • sancta et pia cogitatio. Unde pro defunctis expiationem fecit, ut a peccato solverentur. (Liber II Maccabaeorum 12, 46)

  • Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. (Liber Proverbiorum 24, 9)

  • Iusti autem in perpetuum vivunt, et in Domino est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. (Liber Sapientiae 5, 15)

  • sed, paulatim iudicans, dabas locum paenitentiae, non ignorans quoniam nequam erat generatio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum: (Liber Sapientiae 12, 10)

  • Super mare enim abundavit cogitatio eius, et consilium illius super abyssum magnam. (Liber Ecclesiasticus 24, 39)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina