Encontrados 15 resultados para: capere

  • nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. (Liber Genesis 13, 6)

  • Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: “Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. (Liber Genesis 44, 1)

  • Dixitque Moyses ad Aaron: “Sume vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor; et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras”. (Liber Exodus 16, 33)

  • Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi! (Liber I Regum 8, 27)

  • In die illa sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum Domini; fecit quippe holocaustum ibi et oblationem et adipem pacificorum, quoniam altare aereum, quod erat coram Domino, minus erat et capere non poterat holocaustum et oblationem et adipem pacificorum. (Liber I Regum 8, 64)

  • Quae respondit: “Vivit Dominus Deus tuus, non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho. En colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur”. (Liber I Regum 17, 12)

  • Quis ergo poterit praevalere, ut aedificet ei dignam domum? Si caelum et caeli caelorum capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim aedificare ei domum? Sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo. (Liber II Paralipomenon 2, 5)

  • Post quae et huiuscemodi fidem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere. (Liber II Paralipomenon 32, 1)

  • Et venit et quaerebat capere civitatem et depraedari eam et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in civitate. (Liber I Maccabaeorum 6, 3)

  • Qui cum venisset Hierosolymam et pacificum se simulasset, quievit usque ad diem sanctum sabbati et, cum comprehenderet feriatos Iudaeos, arma capere suis praecepit; (Liber II Maccabaeorum 5, 25)

  • Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa. (Liber II Maccabaeorum 12, 35)

  • Et educavit unum de leunculis suis; leo factus est et didicit capere praedam, homines devoravit. (Prophetia Ezechielis 19, 3)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina