Encontrados 29 resultados para: brachio

  • Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum; et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis. (Liber Exodus 6, 6)

  • Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati. (Liber Deuteronomii 5, 15)

  • Attamen ipsi sunt populus tuus et hereditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento. (Liber Deuteronomii 9, 29)

  • et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis, (Liber Deuteronomii 26, 8)

  • Stansque super eum occidi illum; sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam. Et tuli diadema, quod erat in capite eius, et armillam de brachio illius et attuli ad te dominum meum huc”. (Liber II Samuelis 1, 10)

  • sed Dominum, qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, illum adorate et ipsi immolate. (Liber II Regum 17, 36)

  • Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Rehum praefectum et Samsai scriba et consiliariis eorum; et abierunt festini in Ierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore. (Liber Esdrae 4, 23)

  • Ecce enim Assyrii repleti sunt in virtute sua et exaltati sunt in equo et ascensore, gloriati sunt in brachio peditum, speraverunt in clipeis et lancea et arcu et fundibula et nescierunt quoniam tu es Dominus, qui conteris bella; (Liber Iudith 9, 7)

  • Numquid viro forti brachio erit terra, et acceptus sedebit in ea? (Liber Iob 22, 8)

  • Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Iacob et Ioseph. (Liber Psalmorum 77, 16)

  • Tu conculcasti sicut vulneratum Rahab, in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. (Liber Psalmorum 89, 11)

  • in manu potenti et brachio extento, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 12)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina