Encontrados 11 resultados para: blasphemias

  • Et quidem, cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent: “Iste est Deus tuus, qui eduxit te de Aegypto” feceruntque blasphemias magnas; (Liber Nehemiae 9, 18)

  • Vexaverunt autem te et rebellaverunt contra te et proiecerunt legem tuam post terga sua; et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos, ut reverterentur ad te; feceruntque blasphemias grandes. (Liber Nehemiae 9, 26)

  • Et vidit blasphemias, quae fiebant in Iuda et in Ierusalem, (Liber I Maccabaeorum 2, 6)

  • fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem”. (Liber I Maccabaeorum 7, 38)

  • memoraretur quoque iniquas mortes parvulorum innocentum et blasphemias nomini suo illatas et indignaretur super his. (Liber II Maccabaeorum 8, 4)

  • sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeo erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci animo, occursantem quemque caedebant; (Liber II Maccabaeorum 10, 35)

  • Audite me, qui scitis iustitiam, popule, in cuius corde est lex mea: nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis. (Liber Isaiae 51, 7)

  • “Audivi opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum. (Prophetia Sophoniae 2, 8)

  • Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?”. (Evangelium secundum Lucam 5, 21)

  • Et datum est ei os loquens magna et blasphemias, et data est illi potestas facere menses quadraginta duos. (Apocalypsis Ioannis 13, 5)

  • Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen eius et tabernaculum eius, eos, qui in caelo habitant. (Apocalypsis Ioannis 13, 6)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina