Encontrados 9 resultados para: assumptis

  • Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem et comprehendit eum in monte Galaad. (Liber Genesis 31, 23)

  • Assumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis, fecit, sicut praeceperat Dominus; timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit, sed omnia nocte complevit. (Liber Iudicum 6, 27)

  • Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem; illis autem, qui erant in muro, compulsis in fugam et ad ultimum iam apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem. (Liber II Maccabaeorum 5, 5)

  • Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, in conclave, quod erat sub thesauro, et tulit inde pannos ex vestibus veteribus et scissis et submisit eos ad Ieremiam in lacum per funiculos. (Liber Ieremiae 38, 11)

  • et, assumptis universis viris, profecti sunt, ut bellarent adversum Ismael filium Nathaniae; et invenerunt eum ad aquas multas, quae sunt in Gabaon. (Liber Ieremiae 41, 12)

  • Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida. (Evangelium secundum Lucam 9, 10)

  • his assumptis, sanctifica te cum illis et impende pro illis, ut radant capita, et scient omnes quia, quae de te audierunt, nihil sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. (Actus Apostolorum 21, 24)

  • Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. (Actus Apostolorum 21, 26)

  • qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decucurrit ad illos; qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. (Actus Apostolorum 21, 32)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina