Encontrados 10 resultados para: ambularent

  • Stetitque rex super gradum suum et percussit foedus coram Domino, ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et legitima in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius, quae scripta erant in libro illo. Acquievitque universus populus pacto. (Liber II Regum 23, 3)

  • adhaeserunt fratribus suis optimatibus pollicentes et iurantes, ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei, et ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et praecepta eius, (Liber Nehemiae 10, 30)

  • Quia oblitus est mei populus meus, vanitati sacrificantes et impingentes in viis suis, in semitis antiquis, ut ambularent per calles in itinere non trito, (Liber Ieremiae 18, 15)

  • Et unumquodque coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur nec revertebantur, cum ambularent. (Prophetia Ezechielis 1, 12)

  • Per quattuor partes earum euntes ibant et non revertebantur, cum ambularent. (Prophetia Ezechielis 1, 17)

  • Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea; et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae. (Prophetia Ezechielis 1, 19)

  • Et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum Omnipotentis: cum ambularent, erat strepitus vehemens ut sonus castrorum; cumque starent, demittebantur pennae eorum. (Prophetia Ezechielis 1, 24)

  • Cumque ambularent in quattuor partes, gradiebantur et non convertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae nec convertebantur, cum ambularent. (Prophetia Ezechielis 10, 11)

  • Cumque ambularent, cherubim ibant pariter, et rotae iuxta ea; et cum elevarent cherubim alas suas, ut exaltarentur de terra, non convertebantur rotae, sed et ipsae iuxta erant. (Prophetia Ezechielis 10, 16)

  • Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephae coram omnibus: “Si tu, cum Iudaeus sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogis iudaizare?”. (Epistula ad Galatas 2, 14)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina