Encontrados 8 resultados para: aestu

  • Die aestu consumebar et nocte gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. (Liber Genesis 31, 40)

  • Percutiet te Dominus consumptione, febri et inflammatione, ardore et aestu, uredine ac aurugine, et persequentur te, donec pereas. (Liber Deuteronomii 28, 22)

  • et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia. (Liber Isaiae 4, 6)

  • Quia haec dixit Dominus ad me: “Quiescam et considerabo in loco meo, sicut calor torrens orta iam luce et sicut nubes roris in aestu messis”. (Liber Isaiae 18, 4)

  • quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, protectio a turbine, umbraculum ab aestu: spiritus enim robustorum quasi imber hiemalis. (Liber Isaiae 25, 4)

  • Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. (Prophetia Nahum 1, 6)

  • Et quartus effudit phialam suam in solem; et datum est illi aestu afficere homines in igne. (Apocalypsis Ioannis 16, 8)

  • Et aestuaverunt homines aestu magno; et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas et non egerunt paenitentiam, ut darent illi gloriam. (Apocalypsis Ioannis 16, 9)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina