Encontrados 13 resultados para: adversarius

  • Et ait Samuel: “Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te et factus est adversarius tuus? (Liber I Samuelis 28, 16)

  • Irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei: “Revertatur vir iste et sedeat in loco suo, in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in proelium, ne fiat nobis adversarius, cum proeliari coeperimus. Quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus horum virorum? (Liber I Samuelis 29, 4)

  • Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum; non est adversarius neque occursus malus. (Liber I Regum 5, 18)

  • Eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis; et hoc cum malo, quod erat Adad. Et detestatus est Israel regnavitque in Syria. (Liber I Regum 11, 25)

  • misit Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum et congratularetur, eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; adversarius quippe erat Thou Adadezer. (Liber I Paralipomenon 18, 10)

  • Aman enim filius Amadathi stirpis Agag, adversarius omnium Iudaeorum, cogitavit contra eos malum, ut deleret illos, et misit Phur, id est sortem, ut eos conturbaret atque deleret. (Liber Esther 9, 24)

  • Sit ut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. (Liber Iob 27, 7)

  • Usquequo, Deus, improperabit inimicus, spernet adversarius nomen tuum in finem? (Liber Psalmorum 74, 10)

  • Constitue super eum peccatorem, et adversarius stet a dextris eius. (Liber Psalmorum 109, 6)

  • Sodalis amico coniucundatur in oblectationibus et in tempore tribulationis adversarius erit; (Liber Ecclesiasticus 37, 4)

  • Iuxta est qui iustificat me; quis contradicet mihi? Stemus simul. Quis est adversarius meus? Accedat ad me. (Liber Isaiae 50, 8)

  • Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 25)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina