Encontrados 16 resultados para: abscondi

  • Qui ait: “Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me”. (Liber Genesis 3, 10)

  • Vidi enim inter spolia pallium de Sennaar valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum; et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque subter”. (Liber Iosue 7, 21)

  • Et abiit quidam ex Ninevitis et indicavit regi de me quoniam ego sepelio illos, et abscondi me et, ubi cognovi quod rex sciebat de me et quod inquiror, ut occidar, timui et refugi. (Liber Thobis 1, 19)

  • A mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius. (Liber Iob 23, 12)

  • si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam; (Liber Iob 31, 33)

  • Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: “Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino”. Et tu remisisti impietatem peccati mei. (Liber Psalmorum 32, 5)

  • Iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam ab ecclesia magna. (Liber Psalmorum 40, 11)

  • In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. (Liber Psalmorum 119, 11)

  • In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus. (Liber Isaiae 54, 8)

  • Propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum, abscondi faciem meam et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui. (Liber Isaiae 57, 17)

  • Et abii et abscondi illud ad Euphraten, sicut praeceperat mihi Dominus. (Liber Ieremiae 13, 5)

  • et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos; (Liber Ieremiae 43, 10)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina