Encontrados 15 resultados para: TETH
TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt; in laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum. (Liber Psalmorum 9, 16)
TETH. Dulcis et rectus Dominus, propter hoc peccatores viam docebit; (Liber Psalmorum 25, 8)
TETH. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir, qui sperat in eo. (Liber Psalmorum 34, 9)
TETH. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas, (Liber Psalmorum 37, 16)
TETH. Escam dedit timentibus se; IOD. memor erit in saeculum testamenti sui. (Liber Psalmorum 111, 5)
TETH. Iucundus homo, qui miseretur et commodat, IOD. disponet res suas in iudicio, (Liber Psalmorum 112, 5)
TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. (Liber Psalmorum 119, 65)
TETH. Suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera eius. (Liber Psalmorum 145, 9)
TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius; non exstinguetur in nocte lucerna eius. (Liber Proverbiorum 31, 18)
TETH. Sordes eius in fimbriis eius, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. “Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus!”. (Lamentationes 1, 9)
TETH. Defixae sunt in terra portae eius; perdidit et contrivit vectes eius. Rex eius et principes eius in gentibus; non est lex, et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino. (Lamentationes 2, 9)
TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. (Lamentationes 3, 25)