Encontrados 8 resultados para: Statura

  • Quo ascendemus? Fratres nostri terruerunt cor nostrum dicentes: Maxima multitudo est et nobis in statura procerior; urbes magnae et ad caelum usque munitae; etiam filios Enacim vidimus ibi”. (Liber Deuteronomii 1, 28)

  • Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. (Liber I Paralipomenon 11, 23)

  • Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris. (Canticum Canticorum 7, 8)

  • Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. (Liber Baruch 3, 26)

  • ut germinaret et cresceret in vineam latiorem humili statura, respicientibus ramis eius ad illam, et radices eius sub illa essent. Facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines. (Prophetia Ezechielis 17, 6)

  • et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura eius usque in nubes, et apparuit in altitudine sua, in multitudine palmitum suorum. (Prophetia Ezechielis 19, 11)

  • Tu, rex, videbas, et ecce statua una grandis: statua illa magna et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis. (Prophetia Danielis 2, 31)

  • Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. (Evangelium secundum Lucam 19, 3)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina