Encontrados 23 resultados para: Saphan

  • Anno autem octavo decimo regis Iosiae misit rex Saphan filium Eseliae filii Mesullam scribam ad templum Domini dicens ei: (Liber II Regum 22, 3)

  • Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: “Librum legis repperi in domo Domini!”. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud. (Liber II Regum 22, 8)

  • Venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei, quod praeceperat, et ait: “Effuderunt servi tui pecuniam, quae reperta est in domo, et dederunt opificibus praefectis operum templi Domini”. (Liber II Regum 22, 9)

  • Narravitque Saphan scriba regi dicens: “Librum dedit mihi Helcias sacerdos”. Quem cum legisset Saphan coram rege, (Liber II Regum 22, 10)

  • et praecepit Helciae sacerdoti et Ahicam filio Saphan et Achobor filio Micha et Saphan scribae et Asaiae servo regis dicens: (Liber II Regum 22, 12)

  • Ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicam et Achobor et Saphan et Asaia ad Holdam propheten uxorem Sellum filii Thecuae filii Haraas custodis vestium, quae habitabat in Ierusalem in secunda, locutique sunt ad eam, (Liber II Regum 22, 14)

  • Populo autem, qui relictus erat in terra Iudae, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, praefecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan. (Liber II Regum 25, 22)

  • Igitur anno octavo decimo regni sui, cum mundaret terram et domum, misit Saphan filium Eseliae et Maasiam principem civitatis et Ioah filium Ioachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui. (Liber II Paralipomenon 34, 8)

  • et ait ad Saphan scribam: “Librum legis inveni in domo Domini”. Et tradidit ei. (Liber II Paralipomenon 34, 15)

  • Et nuntiavit Saphan scriba regi dicens: “Librum tradidit mihi Helcias sacerdos”. Et legebat illum Saphan coram rege. (Liber II Paralipomenon 34, 18)

  • et praecepit Helciae et Ahicam filio Saphan et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribae et Asaiae servo regis dicens: (Liber II Paralipomenon 34, 20)

  • Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Ieremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum. (Liber Ieremiae 26, 24)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina