Encontrados 27 resultados para: Revertimini

  • consumptisque cibis, quos ex Aegypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos: “Revertimini et emite nobis pauxillum escarum”. (Liber Genesis 43, 2)

  • et dixit pater noster: "Revertimini et emite nobis parum tritici". (Liber Genesis 44, 25)

  • Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus, cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri”. (Liber Numeri 14, 25)

  • Vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri”. (Liber Deuteronomii 1, 40)

  • Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra. (Liber Deuteronomii 5, 30)

  • Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Iosue dicens: “Circuite terram et describite eam ac revertimini ad me, ut hic coram Domino in Silo mittam vobis sortem”. (Liber Iosue 18, 8)

  • Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem, sicut eis pollicitus est, revertimini nunc et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Iordanem; (Liber Iosue 22, 4)

  • dixit ad eos: “Cum multis divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro et veste multiplici; dividite praedam hostium cum fratribus vestris”. (Liber Iosue 22, 8)

  • Quibus illa respondit: “Revertimini, filiae meae; cur venitis mecum? Num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis? (Liber Ruth 1, 11)

  • Revertimini, filiae meae, abite; iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali; etiamsi possem hac nocte concipere et parere filios, (Liber Ruth 1, 12)

  • Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens: “Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthim”. (Liber I Samuelis 7, 3)

  • Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur, et revertimini ad me ad certum locum, ut vadam vobiscum; quodsi fuerit in regione, perscrutabor eum in cunctis regionibus Iudae”. (Liber I Samuelis 23, 23)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina