Encontrados 8 resultados para: Iudaeo

  • Dixitque ei rex: “Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas”. (Liber Esther 6, 10)

  • Responditque rex Asuerus Esther reginae et Mardochaeo Iudaeo: “Domum Aman concessi Esther et ipsum iussi appendi in patibulo, quia ausus est manum in Iudaeos mittere. (Liber Esther 8, 7)

  • ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam, liberos et nequaquam dominarentur eis, id est in Iudaeo et fratre suo. (Liber Ieremiae 34, 9)

  • Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione. (Evangelium secundum Ioannem 3, 25)

  • dixitque ad illos: “Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem; (Actus Apostolorum 10, 28)

  • Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. (Epistula ad Romanos 1, 16)

  • gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco. (Epistula ad Romanos 2, 10)

  • Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis? (Epistula ad Romanos 3, 1)


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina