Encontrados 12 resultados para: Athalia

  • Viginti duorum annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel. (Liber II Regum 8, 26)

  • Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium. (Liber II Regum 11, 1)

  • Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit super terram. (Liber II Regum 11, 3)

  • Audivit autem Athalia vocem populi et ingressa ad turbas in templum Domini (Liber II Regum 11, 13)

  • Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit; Athalia autem occisa est gladio in domo regis. (Liber II Regum 11, 20)

  • Filius viginti duo annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri. (Liber II Paralipomenon 22, 2)

  • Athalia autem mater eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Iudae. (Liber II Paralipomenon 22, 10)

  • Porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur, absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum. Iosabeth autem, quae absconderat eum, erat filia regis Ioram, uxor Ioiadae pontificis, soror Ochoziae; et idcirco Athalia non interfecit eum. (Liber II Paralipomenon 22, 11)

  • Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram. (Liber II Paralipomenon 22, 12)

  • Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 12)

  • Laetatusque est omnis populus terrae, et urbs quievit; porro Athalia interfecta est gladio. (Liber II Paralipomenon 23, 21)

  • Athalia enim impiissima et filii eius dissipaverunt domum Dei et de universis, quae sanctificata fuerant templo Domini, dedicaverunt Baalim”. (Liber II Paralipomenon 24, 7)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina