Busca Bíblica

Encontrados 1075 registros para: Ecce



Et vidi: et ecce nubem candidam, et supra nubem sedentem quasi Filium hominis, habentem super caput suum coronam auream et in manu sua falcem acutam. (Apocalypsis Ioannis 14,14)

  

Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius. (Apocalypsis Ioannis 16,15)

  

Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat. (Apocalypsis Ioannis 19,11)

  

Et audivi vocem magnam de throno dicentem: “Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; (Apocalypsis Ioannis 21,3)

  

Et dixit, qui sedebat super throno: “Ecce nova facio omnia”. Et dicit: “Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera”. (Apocalypsis Ioannis 21,5)

  

Et ecce venio velociter. Beatus, qui servat verba prophetiae libri huius”. (Apocalypsis Ioannis 22,7)

  

Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est. (Apocalypsis Ioannis 22,12)