Busca Bíblica
Encontrados 10751 registros para: est
Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est civitatem arundine per stadia duodecim milia; longitudo et latitudo et altitudo eius aequales sunt. (Apocalypsis Ioannis 21,16) |
Et mensus est murum eius centum quadraginta quattuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli. (Apocalypsis Ioannis 21,17) |
Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21,22) |
Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21,23) |
Et dicit mihi: “Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est! (Apocalypsis Ioannis 22,10) |
Qui nocet, noceat adhuc; et, qui sordidus est, sordescat adhuc; et iustus iustitiam faciat adhuc; et sanctus sanctificetur adhuc. (Apocalypsis Ioannis 22,11) |
Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est. (Apocalypsis Ioannis 22,12) |
Beati, qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum super lignum vitae, et per portas intrent in civitatem. (Apocalypsis Ioannis 22,14) |
Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina”. (Apocalypsis Ioannis 22,16) |
Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; (Apocalypsis Ioannis 22,18) |
Dicit, qui testimonium perhibet istorum: “Etiam, venio cito”. “Amen. Veni, Domine Iesu!”. (Apocalypsis Ioannis 22,20) |
