Busca Bíblica
Encontrados 96 registros para: solus
Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. (Evangelium secundum Ioannem 8,9) |
Et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et, qui me misit, Pater. (Evangelium secundum Ioannem 8,16) |
Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est. (Evangelium secundum Ioannem 16,32) |
“Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam”. (Epistula ad Romanos 11,3) |
qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium; (Epistula ad Romanos 16,4) |
Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem non operandi? (Epistula I ad Corinthios 9,6) |
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium, (Epistula I ad Timotheum 6,15) |
qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6,16) |
Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium. (Epistula II ad Timotheum 4,11) |
in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi ignorantiis; (Epistula ad Hebraeos 9,7) |
Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem, (Epistula II Ioannis 1,1) |
Quis non timebit, Domine, et glorificabit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifestata sunt”. (Apocalypsis Ioannis 15,4) |
