Busca Bíblica

Encontrados 113 registros para: Ioanne



Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum!”. (Evangelium secundum Ioannem 3,26)

  

Respondit Ioannes et dixit: “Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo. (Evangelium secundum Ioannem 3,27)

  

Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes (Evangelium secundum Ioannem 4,1)

  

Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati; (Evangelium secundum Ioannem 5,33)

  

Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit; (Evangelium secundum Ioannem 5,36)

  

Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic. (Evangelium secundum Ioannem 10,40)

  

Et multi venerunt ad eum et dicebant: “Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant”. (Evangelium secundum Ioannem 10,41)

  

quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies”. (Actus Apostolorum 1,5)

  

Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt, ubi manebant et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi. (Actus Apostolorum 1,13)

  

Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam. (Actus Apostolorum 3,1)

  

is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet. (Actus Apostolorum 3,3)

  

Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit: “Respice in nos”. (Actus Apostolorum 3,4)