Busca Bíblica

Encontrados 910 registros para: illo



et habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes earum sicut leonum erant, (Apocalypsis Ioannis 9,8)

  

Potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum; nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita, et in his nocent. (Apocalypsis Ioannis 9,19)

  

et iuravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum et ea, quae in illo sunt, et terram et ea, quae in ea sunt, et mare et ea, quae in eo sunt: “Tempus amplius non erit, (Apocalypsis Ioannis 10,6)

  

Et si quis eis vult nocere, ignis exit de ore illorum et devorat inimicos eorum; et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi. (Apocalypsis Ioannis 11,5)

  

Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos. (Apocalypsis Ioannis 11,7)

  

Et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis: “Ascendite huc”; et ascenderunt in caelum in nube, et viderunt illos inimici eorum. (Apocalypsis Ioannis 11,12)

  

Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem; proiectus est in terram, et angeli eius cum illo proiecti sunt. (Apocalypsis Ioannis 12,9)

  

Et audivi vocem magnam in caelo dicentem: “Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius, quia proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. (Apocalypsis Ioannis 12,10)

  

Et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos, et data est ei potestas super omnem tribum et populum et linguam et gentem. (Apocalypsis Ioannis 13,7)

  

Et facit omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos accipere characterem in dextera manu sua aut in frontibus suis, (Apocalypsis Ioannis 13,16)

  

Et vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo centum quadraginta quattuor milia, habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis. (Apocalypsis Ioannis 14,1)

  

Et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna: “Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit characterem in fronte sua aut in manu sua, (Apocalypsis Ioannis 14,9)