Busca Bíblica
Encontrados 880 registros para: contra
Rogamus autem a te audire quae sentis; nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur”. (Actus Apostolorum 28,22) |
Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam et feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam; (Epistula ad Romanos 1,26) |
qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “Sic erit semen tuum”. (Epistula ad Romanos 4,18) |
Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Epistula ad Romanos 8,31) |
Ad Israel autem dicit: “Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem”. (Epistula ad Romanos 10,21) |
Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae. (Epistula ad Romanos 11,24) |
ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est. (Epistula II ad Corinthios 2,7) |
sed e contra, cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis (Epistula ad Galatas 2,7) |
delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci; (Epistula ad Colossenses 2,14) |
amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere. (Epistula ad Titum 1,9) |
Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes, (Epistula ad Titum 2,9) |
Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. (Epistula ad Hebraeos 7,7) |
