Busca Bíblica

Encontrados 489 registros para: uxor



Si afflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas, cum nemo nobiscum sit, vide, Deus est testis inter me et te”. (Liber Genesis 31,50)

  

Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc; (Liber Genesis 32,23)

  

Locutus est itaque Hemmor ad eos: “Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae; date eam illi uxorem, (Liber Genesis 34,8)

  

Augete mihi valde dotem et munera; libens tribuam, quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem”. (Liber Genesis 34,12)

  

“Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus. (Liber Genesis 34,21)

  

Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant. (Liber Genesis 34,29)

  

Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hetthaei et Oolibama filiam Ana filii Sebeon Horraei; (Liber Genesis 36,2)

  

Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob. (Liber Genesis 36,6)

  

et haec nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau, Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius. (Liber Genesis 36,10)

  

Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau, quae peperit ei Amalec. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. (Liber Genesis 36,12)

  

Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza; hi filii Basemath uxoris Esau. (Liber Genesis 36,13)

  

Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris Esau, quos genuit ei: Iehus et Ialam et Core. (Liber Genesis 36,14)