Busca Bíblica

Encontrados 3372 registros para: super



Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent. (Liber Genesis 29,3)

  

Dixitque: “Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite”. (Liber Genesis 29,7)

  

At illa: “Ecce, inquit, famula mea Bilha; ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa et ego filios”. (Liber Genesis 30,3)

  

Postquam enim conceptus gregis tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, striatos et varios et respersos. (Liber Genesis 31,10)

  

Qui ait: "Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas, striatos et varios atque respersos. Vidi enim omnia, quae fecit tibi Laban. (Liber Genesis 31,12)

  

Surrexit itaque Iacob et imposuit liberos suos ac coniuges suas super camelos. (Liber Genesis 31,17)

  

Illa autem absconderat theraphim in stramento cameli et sedit desuper. Scrutantique omne tentorium et nihil invenienti (Liber Genesis 31,34)

  

dixitque fratribus suis: “Afferte lapides”. Qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque ibi super eum. (Liber Genesis 31,46)

  

Si afflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas, cum nemo nobiscum sit, vide, Deus est testis inter me et te”. (Liber Genesis 31,50)

  

Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo. (Liber Genesis 32,26)

  

Filii Iacob irruerunt super occisos, et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. (Liber Genesis 34,27)

  

Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum (Liber Genesis 35,14)